ABBAS Capellae Palatinae

ABBAS Capellae Palatinae
ABBAS Capellae Palatinae
primitus dictus est, qui Palatino Oratorio seu Sacello erat praefectus, Presbyter quoque Palatii, Postea Capellanus dictus. Vita S. Sulpicii Pii Episc. Bituricensis num. 10. de Clotario R. Ilico Episcopum poscit ut pro salute sua ac exercitus sui licentia daretur, ut vir beatus in suis castris Abbatis officio potiretur id est, ut Capellae Regiae pearesset. Quam eandem Abbatis dignitatem Angilberto Archicapellano, sub Carolo M. tribuit Hadrianus Pontifex Idem Primicerius Palatii Alcuino Ep. 42. Sanctae Capellae Primicerius, eidem Ep. 79, Sacri Palatii Antistes, Hilduino apud Agobardum Ep. ad Proccres Palatii: Clericorum tandem Summus, Hincmaro in Ep. ad Carolum C. de vita Dionysii, dictus reperitur. Dignitas eius Abbatia Palatini Oratorii, vocatur in Vita Desiderii Episc. Cadurc. c. 1. etc. vide, Car. du Fresne in vocc Capellani.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ABBAS Palatii — idem cum Abbate Capellae Palatinae, vide supra …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”